Le impressioni sulle dimissioni del Papa scritte in latino e tradotte in italiano dal prof. Giuseppe B. nato a Cagliari, ma sassarese di adozione
Ho chiesto all’amico Giuseppe (preferisce restare anonimo) di scrivermi le sue impressioni in latino sulle dimissiomi di Benedetto XVI. Mi ha accontentato e lo ringrazio di cuore. Capita ogni tanto che ci scriviamo in latino delle email per il gusto di tenerci in esercizio.
Joseph natione calaritanus sacerensis adoptione suo amico dilecto Angelino salutem.
Hodie, die undecima mensis Februarii, hora sexta, nuntium ex interretiali situ vidi et audivi de Summi Pontificis abdicatione; factum quod ephemeridis scriptores et auctores colloquiorum percontativorum in voce et in video, ab omnibus mundi partibus, certe insurget. Non mihi iuvat vanas immagines disserere – nec mihi fas esse reputo -, sed amico brevem aliquam meditationem confidere malo.
Loqui nolo de rationibus quae Benedictum XVI induxerunt ut hunc acciperet consilium, ceterum mea non interest absolute. Verum est quod usualis non sit in Ecclesia hoc genus solutionis; si excluditur Celestinus V, cuius historia bene novimus, non esse aliud exemplum referendum mihi videtur. Et ideo puto dolores et cruciatus a decessore toleratos in vitae eius novissimus diebus, in quibus magna difficultas exprimendi et impossibilitas cum fidelibus communicandi sub omnium oculis erant, non extraneos fuisse tali lectioni. Sed haec hactenus!
Prior mea cogitatio, quae tibi propono, maioris signi et gravior haec est: sincere credo Summum Pontificem fecisse praesertim actum amoris pro Ecclesia, actum amoris qui sequitur audaciae actum cum electionem acceptaverit nunc octo anni sunt. Opinor,enim, illum credere paulum conveniens ministerium fidele et continuum pro Ecclesia cum pauca valetudine et aetate nimis praegressa.
Benedictus XVI, optimus theologus, perfecte comprehendit Pontificem servum servorum Dei semper et ubique esse debere; et etiam necesse esse omne momentum existentiae suae ad hoc servitium assiduum… usque ad mortem. Sed si haec mors non venit tempore apto ad liberandum corpus ab omnibus terrenis laqueis, dum vigilis et compos sui homo adhuc est, pro bono Ecclesiae videtur necessaria abdicatio.
Altera cogitatio vergit in argumentum similem et his verbis explico: amor Ecclesiae a Pontifice profusus liberum facit eum pro futuris optionibus, id est cum hic amor ipse periclitaretur a morbo et aetate nullum esse. Magnam dilectionem nos omnes vidimus in apostolicis itineribus, in variis interventibus secundum opportunitatem, in paterna deditione erga pauperes et ab omni fortuna derelictos totius mundi, quibus semper dicatus est. Pulchrum esset recordare aliquot exempla, sed hoc meis cogitationibus longe est.
Sed aliud cogitatum me ducit ut explicem theologicam sapientiam presentem in labore apostolico et in suo pontificali magisterio: in iis pater est cui filii fiduciose confugere possunt. Sapientia magna quam effecit pluribus annis studiorum reconditorum et adsiduorum, adumbrationem teologicam in omnibus orationibus et prasertim in scriptis suis posuit. Mihi videtur iustum ipsum referre in numerum Patrum Ecclesiae qui dicuntur, et eum adsociare Ambrogio, Augustino, Basilio, Gregorio et aliis qui cum ipso pastorale onus partiti sunt; quod onus ipsi exercitaverunt non solum beneficio suae dioecesis sed pro tota Ecclesia.
Leggi tutto







